- CERASTIS
- CERASTISCyprus olim sic dicta, quoniam homines Cerastas, i. e. cornibus insignes eam quondam tenuisse quidam scribunt. Alii quod procurrentibus promontoriis, velut infestis cornibus, assurgat. Quinimo Cerastae dicti sunt Cyprii omnes, quia ipsa insula Cerastis a frequentibus promontoriis, in cornuum modum prominentibus, vocabatur. Steph. Ε᾿καλεῖτο δὲ καὶ Κεραςτὶς ἀπὸ τȏυ πολλὰ ἄκρα ἔχειν. Hinc Nonnus, l. 13. et passim: Κεραςτίδος εἰς χθόνα Κύπρου, ubi male scribitur Κεραςτάδος. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.